previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Advocato tum consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. [2] Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine exposuit. [3] Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. [4] Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: ‘Utinam,’ [5] inquit, ‘in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi, [p. 179] quam usque ad mortis metum adductum saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. [6] Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse. [7] At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi. [8] Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum. [9] Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo.’ Haec Craterus. [10] Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressuras non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo, [11] qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium [p. 180] [12] quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni. [13] At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. [14] In suo quemque periculo magnum animum habere: [15] cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere. Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, [16] ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit. [17] Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent. [18] Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, [19] ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem [p. 181] satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur. [20] Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi. [21] Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat. [22] Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: ‘Vicit,’ inquit, ‘bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas.’ Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt. [23] Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. [24] Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset. [25] De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitusin pace erat vulgi —, et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. [26] Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: